monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 2
Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae, et in materterae nutritus sinu , invictissimo Principi ita carus fuit, ut ei coniugem nobilissimam quaereret, et bellis civilibus Africam dissidentem, hac velut obside sibi fidam redderet. Mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi vicinae mortis praescius, inter fulgorem palatii, et honorum culmina quae aetatem anteibant, sic vixit, ut se ad Christum crederet profecturum. Sacra narrat historia, Cornelium centurionem cohortis Italicae in tantum acceptum Deo, ut Angelum ad eum mitteret, et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertinere doceret, qui primus ab Apostolo baptizatus, salutem Gentium dedicavit. Scriptumque est de eo: Erat vir quidam in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et orans Deum semper . Quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato, in Nebridio meo vindico. Sic religiosus fuit, et amator pudicitiae, ut virgo sortiretur uxorem: sic timens Deum cum universa domo sua, ut oblitus dignitatis, omne consortium cum Monachis haberet et Clericis: tantasque eleemosynas faceret in populis, ut fores eius pauperum ac debilium obsiderent examina. Certe sic semper orans Deum, ut illi quod optimum esset, eveniret. Raptus est, ne malitia mutaret mentem eius, quia placita erat Deo anima illius . Unde et ego possum super eo vere abuti Apostoli voce, dicentis: In veritate cognovi, quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni proposito, qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi . Nihil nocuit militanti paludamentum, et baltheus, et Apparitorum catervae: quia sub habitu alterius, alteri militabat. Sicut e contrario aliis nihil prodest vile palliolum, furva tunica, corporis illuvies, et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant. Legimus, et in Evangelio de alio centurione Domini testimonium: Nec in Israel tantam fidem inveni . Et ut ad superiora redeamus, Ioseph, qui et in egestate et in divitiis dedit experimenta virtutum, qui et servus et dominus, docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regiis ornatus insignibus, sic Deo carus fuit, ut super omnes Patriarchas, duarum tribuum pater fieret? Daniel et tres pueri sic praeerant Babyloniae opibus, et sic erant inter principes civitatis, ut habitu Nabuchodonosor, Deo mente servirent. Mardochaeus et Esther inter purpuram, sericum, et gemmas, superbiam humilitate vicerunt, tantique fuere meriti, ut captivi victobus imperarent.